Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/864

This page needs to be proofread.

854 Documents galeas quae necessaria pro passagio transuehebant in portu Constanti- nopolitano in inferiori parte ipsarum per homines qui vocantur merguli perforarunt, ' ut aqua citius implerentur, et in prof undum subito mer- gerentur, ^ et omnia quae exercitui erant necessaria perderentur, ut sic ■■'necessitatus exercitus aut ad propria remearet, aut certe Graecorum^ et aliorum infidelium gladiis intenret. Quod et factum fuisset, nisi Deus propitius et defensor consilium Graecorum malignantium detexis- set. Quia igitur satis pro modo huic tractatui congruenti digestum et ostensum est quomodo cum praedictis non est foedus aliquod faciendum nee in eis est ullatenus confidendum, nunc est ad tertium procedendum. Tertium igitur* est ostendere ac declarare causas justas, licitas, et honestas ad eorum dominium inuadenduni et ab eis cum serenitate con- scientiae auferendum. Et licet sint causae sufficientes illae quae elici et haberi possunt ex rationibus supradictis, tamen aliae quatuor causae sunt breuiter subnectendae quantum ad istum spectat qui Graecorum Imperatorem se dicit, quas breuiter explanabo. Prima causa est. quia licet sui progenitores. velut alter Herodes, sicut volunt suae genealogiae seriem ordinant,* per quam nituntur pro- ditiones" quas fecerunt in occisionibus dominorum suorum" infamiam operire necnon et" gloriam culminis Augustorum se fallaciter sublimare, rei Veritas tamen existit' quod ipsi nee lineam imperatoriam nee paren- telam sanguinis attigerunt.'" Palaeologus atauus istius texere inchoauit, qui fuit primus "Imperator et primus" proditor domus suae. Secunda causa est "proueniens ex praedicta'- Patet enim quod nul- lum jus obtinet in imperio. quod atauus ejus primus violentator. tyran- nus. et injustus possessor sibi non debitum usurpauit. Nisi velit quis dicere quod illud obtinet jure proditorio per successionem" et injus- titiae sibi a suis prauis patribus "derelictum. Sed ut videamus" clare quod jus illius imperii ad alterum pertineat,'^ non ad ipsum, quantum ad patris'" spectat rationem facti breuiter hie perstringo. Quidam nobiles de Francia transfretantes in subsidium terrae sanctae Constantinopolim ^Perforarent. M. 2 Mergentur. M.. which of course reads cxccrcilui. ' Necessitus e.vcercitns apparcre incrcat ant terre Grccoriim, M.

  • Ergo. M.

5 Ordinatiir, apparently. M.. which of course reads velud. siciid. above. 6 So M. ; P. corrects to proditwnum. ' Here M. adds et iiiuasionc imperii exciisare atque obfuscacionem sui generis et natalium suorum. M. s M. here adds in. 9 Existat, M. '» M. here adds nisi quam. joined on immediately to Paleologus. etc. " M. omits imperator et primus. '2 Perneniens ex predielis. M,, which of course reads optinet, below. •3 M. here adds iniquitalis. reading patribus prauis below. 'i Derelicto sic ut videmns, M. '5 Optineal. M. ^i Patrem. M.