Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/866

This page needs to be proofread.

Domini Karoli felicis memoriae patris 'vestri et mater sororis vestrae nunc [relictae] Principis Tarentini.' Palaeologus autem tam Philippum praedictum quam Dominam Katherinam ejus filiam de imperio effugauit, et ipsum imperium tyrannice et praedaliter occupauit; quod et iste An- dronicus Palaeologi pronepos [P. 44] eodem non jure sed injuria detinet occupatum. Tertia causa est, quia istud² imperium non detinetur in damnum² alterius cujuscunque, sed in damnum et³ detrimentum ac dispendium domus vestrae. Vera enim heres hujus imperii, Domine mi Rex, soror tua est bonae memoriae Principis Tarentini uxor relicta; ejusque filii nepotes* tui et consobrini germani sunt in tuis manibus orphani derelecti, qui ad te dirigunt oculos suae mentis, quem diuinae prouidentia bonitatis eis contulit et concessit singulare solum et unicum refugium ac juva- men. Et tu ipse, Domine,' potentiae tuae dextera pupillum et viduam suscipias, et vias Graecorum peccatorum destruas et disperdas, pietatis amator et justitiae executor. Quarta causa est vindicta effusi sanguinis Gallicorum fidelium inno- centium. Palaeologus namque, quando, ut praedictum est, [imperium] occupauit, omnes Francos quos in Constantinopoli et in toto late im- perio potuit inuenire crudeliter trucidauit. Quanta autem crudelitatis 10 insania tunc et alias Graeci contra Francos "fuerint debacchati" testis est agger ossium mortuorum qui in quadam crypta quae est intra murum ciuitatis juxta Bucam leonis palam cunctis videre volentibus demon- stratur, quos non permiserunt 12 ullatenus sepeliri in detestationem¹³ nos- trae fidei et odium Gallicorum. De Rege vero nunc Rassiae patet etiam illud idem, quod scilicet regnum illud nec per successionem legitimam, nec per hereditatis conuenientiam, sed per violationem alieni juris obten- tum, 15 per tyrannidem est possessum, et per "proditionem detinet ipsum occupatum. Ipse¹ namque, ut superius est expressum, filius spurii est illius qui in patrem suum Vrosium insurrexit et in eum usque ad mor- 17 16. 14 'M. omits vestri, and reads: et mater sororis vestrae relicte nunc Principis Tarentum; Katerinam, of course, above and below. 2 Iusture, Imperium detinetur non in dampnum, M. 3 Ac, M.

  • Nepotis, M.

5 Here M. adds quia. 6 Et, M. 7 M. omits Domine. 8 Et mater, M. 9 Constantinopolim, M., which of course has imperium above. 10 Crudelitas, M. 11 Fucrunt debacati, M. 12 Miscrunt, M., which reads cuntis above. 13 Detestaciones, M. 14 Logitima, M. 15 Obtentam, M. 16 M. omits est. 17 Perdicionem detinet ocupatam, M., omitting ipsum. 18 Originally prope in M., insufficiently corrected to ipse. 19 Insurrexerat, M.