Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/101

This page does not need to be proofread.

Book iil] THE MISCELLANIES, 87 communem effuderit, bonis et malls justitiam suam confirmat, cum nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exoriri nutrimenta, communi justitia ex ?equo data omnibus : et ad ea, quae sunt hujusmodi, similiter se liabet genus bourn, ut boves ; et suum, ut sues ; et ovium, ut ovcs ; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparet esse comraunitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutri- mentum editur Immi pascentibus jumentis omnibus, et omni- bus ex sequo ; ut quod nulla lege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita : ex asquo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communlonem : ex [©quo commu- niter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legem ferens, praebuit, non discernens feminam a masculo, non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, et, ut semel dicam, nullum a nullo ; sed sequalitate et com- munitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, liominum, cum ignoratlonem castigare non possent, contra leges facere docuerunt : legum enim proprietas dissecuit divinaa legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis : ' Per legem pec- catum cognovi.' Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut qusB non amplius communiter fruantur (sunt enim com- munia),»neque terra, neque possessionibus, sed neque matri- monio. Fecit enim vites communiter omnibus, quae neque passerem, neque furem abnegant ; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et asqualitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset liomini, et feminam cum masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum asqualitate. Qui autem sic nati sunt, communionem, qujB eorura conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cum omnium possint esse participes, sicut reliqua fecit animantia." Haec cum his verbis dixisset, subjungit rursus