Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/111

This page does not need to be proofread.

Book hi.] TEE MISCELLANIES, 97 ill odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immun- ditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis^ sicut decet sanctos, et turpltudo, et stultiloquium." ^ Eteniin doceiis Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit : " Hoc enim scitote, quod omnis fornicator," et cjetera, usque ad illud : " Magis autem arguite." ^ Effluxit autem eis dogma ex quodam apocryplio libro. Atque adeo afferam dictlonem, quje mater eorum intemperantise et origo est : et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum vecordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti : sive ab aliis, eos perverse audientes, hoc prsaclarum dogma acce- perint, sic porro so liabent ejus verba: "Unum erant omnia : postquam autem ejus unitati visum est non esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua cum communionem iniisset, fecit potestates, quse nee possunt videri nee audiri," usque ad illud, " unamquamque in nomine proprio." Si enim hi quoque, sicut Yalentiniani, spiritales posuissent communiones, suscepisset forte aliquis eorum opinionem : carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducere proplietiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque asseclas, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos : seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei ; ea vero nobilitate et libertate abu- tentes, vivunt ut volunt ; volunt autem libidinose ; se nulla re teneri arbitrati, ut " domini sabbati," et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem, quod non faciant omnia quae volunt : multa enim eos prohibebunt, etsi cupiant et conentur. Quinetiam quos faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigise : clanculum enim committunt adulteria, timentes ne deprehendantur, et vitantes ne condemnentur, et metuentes ne supplicio afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo ? " Omnis enim, qui peccat, est servus," inquit Apostolus.^ Sed quomodo vitam ex Deo instituit, qui seipsum pra2buit dedititium cuivis concupiscenti^e ? cum dixerit Dominus : " Ego autem 1 Eph. V. 1-4. 2 Epij_ y 5_ii 3 Rojji^ ^i iQ^ CLEM. — VOL. II. G