Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/117

This page does not need to be proofread.

Book iii.] THE MISCELLANIES. 103

tatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quaevis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent : aut sunt aliquae declinanda? cupiditates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impu- denter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupiditate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enini et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur : quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis. Domino assimiletur, aut Dei habeat cognitionem ? Omnis enim voluptatis prin- cipium est cupiditas : cupiditas autem est molestia et sollici- tudo, quge propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil ahud mihi videntur, qui hanc vitse rationem suscipiunt, quam quod dicitur,

Ultra ignominiam sentire dolores;

ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo "omnia licerent," nec timendum esset ne a spe exci- deremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis prae- textus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per praecepta, quam oportet omnes sequentes, nee aliquid eorum, quse dicta sunt, perperam in- telligentes, nee eorum, quas convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo logos ducit ; quia, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda anirase, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quae est munda et ab omni vitio hbera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago : "Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum," inquit, " mundum castumque facit, quatenus ille est castus."[1] Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest

  1. John iii. 3.