Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/142

This page does not need to be proofread.

128 THE MISCELLANIES. [Book hi. intelligant. Unuin quocldam autem est peccatunij non ma- trimonium, sed fornicatio : alioqui generationem quoque dicunt peccatum, et creatorem generationis. CAPUT XIII. JULII CASSIANI H^EETICI VEKBIS EESPONDET ; ITEM LOCO QUEM EX EVANGELIO APOCRYPHO IDEM ADDUXERAT. Talibus argnmentis utitur quoque Julius Cassianus, qui fuit princeps sect^ Docetarum. In opere certe De conti- nentia, vel De castitate, his verbis dicit : " Nee dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus : ilia quidem ad suscipiendum, hie vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuetu- dinem. Si enim a Deo, ad quern tendimus, esset li83c con- stitutio, non beatos dixisset esse eunuchos ; neque proplieta dixissetj eos ^ non esse arborem infrugiferam ;' ^ transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex institute se castrat tali cogitatione." Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit : " Quomodo autem non jure quis reprelienderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, et a conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendorum?" in hoc eadem decernens cum Tatiano : hie autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus : " Cum interrogaret Salome, quando cognoscen- tur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus : Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cum femina, nee masculum nee femi- neum." Primum quidem, in nobis traditis quatuor Evan- geliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum ^gyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidem, masculam appetitionem ; feminam vero, significare cupidita- tem : quorum operationem poenitentia et pudor consequuntur. Cum quis ergo neque irse neque cupiditati obsequens, quae quidem et consuetudine et mala educatione auctse, obumbrant 1 Isa. Ivi. 3.