Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/144

This page does not need to be proofread.

130 THE MISCELLANIES. [Book hi. ad vitam inobedienti^ et obedientiEe. " Pelliceas " autem " tunicas " ^ existimat Cassianus esse corpora : in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cum de ortu hominis, iis consequenter, qu93 prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. " Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur : Nostra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem exsjoectajniis"^ Kecte ergo nos bsec quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advense peregrinantes debemus vitam instituere ; qui uxorem habent, ut non habentes ; qui possident, ut non possidentes ; qui liberos procreant, nt mortales gignentes, ut relicturi possessiones, nt etiam sine uxore victuri, si opus sit ; non cum immodico actione, et animo excelso. CAPUT XV. 1 COR. VII. 1 ; LUC. XIV. 26 ; ISA. LVI. 2, 3, EXPLICAT. Et rursus cum dicit : " Bonum est homini uxorem non tan- gere, sed propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat;"^ id vekiti exponens, rursus dicit: "Ne vos tentet Satanas."* Non enim iis, qui continenter utuntur matri- monio propter solam liberorum procreation em, dicit, "propter intemperantiam;" sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire : ne, cum nimium annuerit noster adver- sarius, excitet appetitionem ad alien as voluptates. Fortasse autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter ^mula- tionem, et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult prasbere occa- sionem. Merito ergo dicit : " Melius est matrimonio jungi quam uri,"^ ut " vir redd at debitum uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem" ^ hoc divino ad generationem dato auxilio. "Qui autem, inquiunt, non oderit patrem, vel ma- trem, vel uxorem, vel filios, non potest mens esse discipulus." ^ 1 Gen. iii. 21. ^ phil. iii. 20. ^ i Cor. vii. 1, 2. 4 1 Cor. vii. 5. ^ 1 Cor. vii. 9. « 1 Cor. vii. 3, 5. ^ Luke xiv. 26.