Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/99

This page does not need to be proofread.

Book hi.] THE MISCELLANIES, 85 inquit liis verbis Isidorus in Moralibus, " contentiosam mulie- rem, ne a Dei gratia avellaris ; et cum ignem in semine ex- creveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps steteris, ut tamen labi ac titubare non desinas, due uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libet logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat ; dicat : Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat : Frater, impone milii manum, ne peccem ; et confestim tum in mente, tum in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est per- ficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus : Nolumus peccare ; animus autem noster propendet in pec- catum. Qui est ejusmodi, propter metum, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi qusedam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indu- mentis eo[eat, necessarium simul est et naturale : est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria." Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, nt qui vel peccandi potestatem habeant propter perfectionem, vel omnino quidem natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturae dignitate sunt electi. Neque vero primi dog- matum arcliitecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. " Qui enim sunt ejusmodi, pseuda- postoli, operarii dolosi," usque ad illud : " Quorum finis erit secundum opera eorum." ^ Est ergo continentia, corporis de- spicientia secundum confessionem in Deum ; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quae anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem prasbet nobis temperantiam, ut quae sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quid- nara nostris videatur de eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos dicimus : 1 2 Cor. xi. 13, 15.