Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 4.djvu/250

This page has been proofread, but needs to be validated.
246
THE INSTRUCTOR.
[Book ii.

hermaphrodites finxerunt, et inter marem et feminam, hanc masculo-feminam naturam innovarunt. Valde autem falluntur, ut qui non animadverterint, quam sit filiorum amans omnium mater et genetrix Natura: quoniam enim hoc animal, hyæna inquam, est salacissimum, sub cauda ante excrementi meatum, adnatum est ei quoddam carneum tuberculum, feminino pudendo figura persimile. Nullum autem meatum habet hæc figura carnis, qui in utilem aliquam desinat partem, vel in matricem inquam, vel in rectum intestinum: tantum habet magnam concavitatem, quæ inanem excipiat libidinem, quando aversi fuerint meatus, qui in concipiendo fetu occupati sunt. Hoc ipsum autem et masculo et feminæ hyænas adnatum est, quod sit insigniter pathica: masculus enim vicissim et agit, et patitur: unde etiam rarissime inveniri potest hyæna femina: non enim frequenter concipit hoc animal, cum in eis largiter redundet ea, quæ præter naturam est, satio. Hac etiam rationc mihi videtur Plato in Phædro, amorem puerorum repellens, eum appellare bestiam, quod frenum mordentes, qui se voluptatibus dedunt, libidinosi, quadrupcdum coeunt more, et filios seminare conantur. Impios "autem tradidit Deus," ut ait Apostolus,[1] "in perturbationes ignominiæ: nam et feminæ eorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est præter naturam: similiter autem et masculi eorum, relicto usu naturali, exarserunt in desiderio sui inter se invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in se recipientes." At vero ne libidinosissimis quidem animantibus concessit natura in excrementi meatum semen immittere: urina enim in vesicam excernitur, humefactum alimentum in ventrem, lacryma vero in oculum, sanguis in venas, sordes in aures, mucus in nares defertur: fini autem recti intestini, sedes cohæret, per quam excrementa exponuntur. Sola ergo varia in hyænis natura, superfluo coitui superiiuam hanc partem excogitavit, et ideo est etiam aliquantisper concavum, ut prurientibus partibus inserviat, exinde autem excæcatur concavitas: non fuit enim res fabricata ad generationem. Hinc nobis manifestum atque adeo in confesso est, vitandos esse cum masculis concubitus, et infrugiferas sationes,

  1. Rom. i. 26, 27.