This page has been proofread, but needs to be validated.
314
Copy of a curious Record of Pardon in the Tower.

Pat. 31o Edw. III. p. 1. m. 11. A.D. 1357.

REX. Omnibus ad quos presentes Litere pervenerint Salutem, Sciatis quod cum Cecilia que suit Uxor Johannis de Rygeway, nuper indictata de morte ipsius Johannis, viri sui, et de morte illa coram dilectis et fidelibus nostris Henrico Greene, et socijs suis Justiciarijs nostris ad Gaolam nostram Notyngham deliberand. assignat, allocata pro eo quod se tenuit mutam, ad penam suam, extitit adjudicata, ut dicitur, in qua, sine Cibo et Potu in arcta Prisona per quadraginta dies vitam sustinuit, via miraculi, et quasi contra naturam humanam, sicut ex testimonio accepimus fide digno.—Nos ea de causa pietate moti, ad laudem Dei et gloriose Virginis Marie, Matris sue, unde dictum Miraculum processit, ut creditur, De Gratia nostra speciali pardonavimus eidem Cecilie, execucionem Judicij predicti, volentes quod eadem Cecilia, a prisona predicta deliberetur et de corpore suo ulterius non sit impetita, occasione Judicij supradicti.—In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri secimus Patentes.—Teste Rege apud Westmonasterium xxv. Die Aprilis.

Per Breve de privato Sigillo.

XXX. Copy