Page:Archaeological Journal, Volume 5.djvu/83

This page has been proofread, but needs to be validated.
ORIGINAL DOCUMENTS.
61

heredibus meis dictis canonicis in perpetuum. in puram et perpetuam elemosinam. libere et quiete. integre et pacifice. absque omni seculari servicio. tam in boscis quam in planis. cum omnimodis comodis ex dicta terra provenientibus. Concessi etiam et Confirmavi sepedictis Canonicis totam aquam de Milecumbe. et licentiam firmandi stangnum super terram meam in Milecumbe ubicumque voluerint ad molendinum. vel aliud quod sibi viderint expedire faciendum. Concessi preterea et confirmavi eisdem canonicis totam molturam domus mee et hominum meorum de blakestana, Preterea concessi et Confirmavi predictis canonicis. et eorum famulis in perpetuum. libertatem piscandi. quiete et sine omni impedimento per omnes aquas terris meis adjacentes. et averiis Canonicorum apud sanctum Martinum manentium. et averiis hominum eorum pasturam in perpetuum. per totum. intra boscum. et extra. Ut autem hec mea Concessio et Confirmacio firma et stabilis in perpetuum permaneat. eam presenti scripto sigilli mei impressione signato confirmavi et corroboravi. Hiis testibus. Henrico de Ortiay. Willelmo Bastard. Roberto filio Eustachii. Johanne bloyo. Johanne despenser de buddekeside. Ricardo curteis. Hamelino de bellewrdi. Ricardo Marchep'. Willelmo le Chamberlenc. Waltero de Clautona. Hunfredo de Deningntona. Thoma le Verrer. Et. multis: aliis.

No. 2.

Omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Mewi salutem in domino. Noverit universitas vestra quod Walterus de Mewi avus Gilde uxoris mee assensu et concessu Widonis filii sui et heredis patris videlicet predicte G. uxoris mee pro sua et omnium antecessorum et successorum suorum salute dedit ecclesie sanctorum apostolorum Petri et Pauli de Plimtona et canonicis ibidem deo famulantibus duos ferlingos terre de dominico suo de Mewi in liberam et omnino quietam et perpetuam elemosinam. et octo acras terre que debent facere servitium Regis tantummodo. scilicet quantum octo acre ejusdem manerii de Mewi debent facere. Et quatuor homines tunc terram eandem tenentes. scilicet filios aluuini quorum nomina sunt. Osbertus. Strewoldus. Edwinus. et Siuuardus. cum uxoribus et progenie eorum. Ego autem Willelmus de Mewi concessu et assensu jam dicte G. uxoris mee. ejusdem Walteri donationem prefate ecclesie de Plimtona et Canonicis caritatis intuitu concedo. et hac carta sigillo meo sigillata in perpetuam elemosinam confirmo. Hac conventione quod ego Willelmus et heredes mei debemus tenere eandem terram de ecclesia de Plimtona pro sex solidis eidem ecclesie quiete et integre annuatim reddendis. ad duos terminos. scilicet ad festum sancti michaelis. tres solidi. et ad pascha tres solidi. Inde etiam feci homagium Roberto priori Plimton'. fide quoque corporaliter prestita insuper juramentum solempniter prestiti. quod eosdem sex solidos annuatim ad eosdem terminos fideliter et integre reddam vel reddi faciam. Heredes quoque mei post me priori plimton' qui pro tempore fuerit similiter homagium facient.