Page:Archaeological Journal, Volume 8.djvu/380

This page needs to be proofread.

288 ADDITIONAL PARTICULARS FOR THE BIOGRAPHY OF Cauta Alexandri de Sweheforde, facta Johanm de Wottone, et juliane uxori ejus. Cartul. Godstow, fol. 80. Omnibus presens scriptum visuris vel audituris Alexander de Suereford, thesaurarius Sancti Pauli Lond' salutem in Domino. Noverit universitas vestra me dedisse, concessisse, et hac presenti carta confirmasse Johanni de Wottone filio et heredi Radulfi de Wottone, consanguineo meo, et Juliane filie Willelmi de S. Audoeno uxori prefati Johannis, totam terram meam de Kersintone, cum omnibus pertinenciis suis, quam ibidem habui et tenui de dono et concessione predicti Radulfi ; et similiter omnes terras et omnia teneraenta que babui et tenui in eadem villa, de perquisite meo, sicut in cartis illorum de quibus terras et tenementa ilia habui, quas predictis Johanni et Juliane liberavi, plenius continetur ; habenda et tenenda eisdem Johanni et Juliane et heredibus eorum, de me et heredibus meis sive assig- natis quibuscumque,libere, quiete.integreet plenarieimperpetuum ; reddendo inde singulis annis micbi et heredibus meis sive assignatis meis quibuscumque apud London ' in domo mea unum spervarium sorum, ad festum beati Petri ad Vincula, pro omni servicio et exaccione, et faciendo inde servicia domiuis feodorum et tenementorum ipsorum que terre ille facere debent, et consueve- runt, pro me et heredibus meis sive assignatis meis imperpetuum. Et ego et heredes mei sive assignati mei warantizabimus eisdem Johanni et Juliane, et heredibus eorum, omnes predictas terras et tenementa cum omnibus perti- nenciis suis, per predictum servicium unius spervarii sori per annum, sicut predictum est, contra omnes gentes imperpetuum. Et ut hec mea donacio, concessio, hujus carte confirmacio, et warantizacio perpetue firmitatis robur optineant, presens scriptum sigilli mei munimine duxi roborandum. Hiis testibus, domino Willelmo de Haverhulle, canonico S. Pauli Lond', Ricardo persona de Haneberewe,^ Johanne de Aula, Andrea Caperun, Roberto Turnur, Willelmo filio Petri, Johanne filio Amisii de Kersintone, Radulfo filio clerici, Hugone Brune de Haneberewe, Rogero de Haverhulle, Petro de Haverhulle, Willelmo persona de Wickwane, Ricardo de Here- forde, clerico, WiUelmo de Alneto, Willelmo de Pres, Waltero Marescallo, et aliis. Carta Ricardi le Blunt, etc.. Ibid. Sciant presentes et futuri quod ego, Ricardus Blundus de Karsintone dedi, concessi, et hac presenti carta confirmavi domino Alexandre Thesau- rario Sancti Pauli Lond ' iv. acras terre mee in Karsinton, quarum ij. acre jacent in insula que vocatur Sornheyte, in particulis per viij. virgas, quarum i. virga jacet in eadem insula inter terram Willelmi Sywarde, extendens se versus aquam de Bladene ; et secunda, juxta terram Petri de Wyvelcote extendendo se in Tamisiam ; tertia virga jacet ibidem inter terram Walteri Morel et Ricardi Hunche ; et quarta virga jacet ibidem juxta terram Johannis Chyke, junioris : quinta, juxta hidam subtus Scoteslake : et sexta verga et septima jacent inter terram Theodulphi de Plummere et terram Walteri Sapiere: octava, inter terram Thome filii Hawyse et terram meam. Due autem acre jacent in campis ejusdem ville aquilonaribus, quarum dimidia acra jacet juxta terram Simonis filii Prepositi, et abuttat super campum qui vocatur Vithele et dimidia acra inter terram Walteri Morel et Walteri le Sapiere, in predicto campo de Vithele ; et dimidia acra jacet in Wythibedde, inter terram ThomeCapellani et Willelmi Smewe ; et ' Handborough, a pai-isb in Oxfordshire.