Page:Archaeological Journal, Volume 9.djvu/422

This page needs to be proofread.

328 THE BATTLE OF ASHDOWN. construunt. Sed jElfred citius et promptius cum suis (sicut ab his qui viderunt, veridicis referentibus, audivimus) ad locum proelii advenit ; nimirum erat enim adhuc suus frater ^thered rex in tentorio in oratione positus, audiens Missam ; et nimium affirmans se inde vivum uon disces- surum, antequam sacerdos Missam finiret : et divinum pro humano nolle deserere servitum ; et ita fecit. Quse Regis Christiani fides multum apud Dominum valuit ; sicut in sequentibus apertius declarabitur. Decreverant ergo Christiani, ut ^thered Rex cum suis copiis contra duos Paganos Reges sumeret proelium ; J^lfred vero suus frater cum suis cohortibus contra omnes Paganorum duces belli sortem sumere debere sciret. Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum Rex in oratione diutius moraretur, et Pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, JElfred tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut hello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in helium prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus (ut ante proposuerant, tamen quamvis Rex adhuc non venerat,) dirigens, divino fretus consiho, et adjutorio fultus, testudine ordi- nabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet. Sed hoc in loco nescientibus intimandum est, quod ille locus certaminis belligerantibus insequalis erat, nam Pagani editiorem locum pr^eoccupa- verant, Christiani ab inferiori loco aciem dirigebant. Erat quoque in eodem loco unica spinosa arbor, brevis admodum, (quam nos ipsi nostris propriis oculis vidimus,) circa quam ergo hostiles inter se acies cum ingenti omnium clamore, illi perperam agentes, isti pro vita et dilectis atque patria pugnaturi, hostiliter conveniunt. Cumque aliquandiu animose et nimium atrociter hinc inde utrique pugnarent, Pagani divino judicio Chris- tianorum impetum diutius non ferentes, maxima suarura copiarum parte occisa, opprobriosam fugam cepere : quo in loco alter de duobus Paganorum Regibus, et quinque comites occisi occubuerunt, et multa millia Paganse partis in eodem loco, et insuper per totam campestrem -^scendun lati- tudinem ubique dispersa, longe lateque occisa corruerunt. Cecidit ergo illic Bsegsceg rex, et Sidroc ille senex comes, et Sidroc junior comes, et Obsbern comes, et Frsena comes, et Hareld comes ; et totus Paganorum exercitus in fugam usque ad noctem, et etiam usque ad diem sequentem (quousque ad arcem qui evaserant pervenerunt) versus est ; quos Christiani usque ad noctem persequuti sunt, et ubique pro- stementes." — Asserius de Rebus Gestis jElfredi. Oxon. 1722, 8vo. p. 21.