Page:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/16

This page needs to be proofread.

4 VETVRIA 2 Veturia. Volumnia. Valeria. Val. Salve, Veturia : salve tu quoque, Volumnia. num lanam, ut semper, facitis ? Vet. Ita mulieres Romanas, cum viri foris absunt, decet. Val. Sic me quoque mater docuit : sed ipsa sermoni libentius vaco. numquid de bello audivistis ? Vet. Immo nihil omnino novi. Vol. Et ego quo minus audio, eo magis timeo, ne quid viro . . . lacrijnat. Val. Ohe ! hodie quoque hie pluit. quid ergo vis, Volumnia ? fortasse te consolari possum. Vol. Quid dicis ? num pax facta est ? num vir meus . . . Jacri»iat. Val. Dicunt virum tuum fortissimum se praestitisse, et quercea ilia corona a dictatore ornatum esse. Vol. Quam coronam dicis ? Val. Qua illi ornantur, qui civi vitam servaverunt ; itaque * quercum civilem ' appellant. Vol. At ego auream certe coronam, si habeam, ei deferam, qui viro meo vitam servaverit. sed >quis hue accedit ? 3 Eaedem. Lictor. LiCT. Salvete, mulieres. me ad vos senatus Romanus mittit. nuper litterae a dictatore Coriolis sunt adlatae; constat Volscos pulsos esse, urbem nobis cessisse. fortu- nam Romanorum unus Gaius Marcius restituit, ducem Volscorum sua manu interfecit, pacem honestam secum affert. gratulatur vobis senatus populusque Romanus; Marcio consulatum in proximum annum pollicetur. Vet. Non igitur nequidquam mater sum facta, utinam banc victoriam maiores sequantur !