Open main menu

Page:Early Christianity in Arabia.djvu/203

This page has been proofread, but needs to be validated.
191
APPENDIX.

deduceretur, antequam ab illo deflorata fuerit. Salacissimi regis hæc lex perduravit, et executioni mandata est, usque ad Sciamusæ cognomento Hofairæ filiæ Habadi Hodaisitarum nobilissimi matrimonium, quæ suæ ætatis puellarum formosissima erat. Haæ namque, cum ad Amlukum regem deduceretur suorum constipata turba, nullumque evadendi videret locum, suas ita deplorabat vices.

Heu! trahor ad improbum meis etiam deducentibus,
Nec miseræ virgini ullus evadendi relinquitur locus?

Cumque sequente die dimissa fuerit proprio sanguine turpissimum in modum inquinata, suorum ignaviam ignominiamque simul his versibus exagitare cœpit.

Hodaisitis quis vilior in toto reperitur orbe?
Ita cum vestra virgine, o viri, coram etiam agitur?
Quis, præter vos, ingenuus æquo animo id patitur?
Unus dotem dat, alius eorum carpit florem?
Nonne præstat ejusmodi viro millies oppetere mortem,
Quam suam tam improbo prostituere sponsam?

Quæ, cum suos stimulo honoris incitari et concitari animadvertisset, hos alios addit versus provocans eos ad vindictam sumendam de tam sceleratissimo tyranno.

Ad prostibulum vestras trahi patimini virgines,
Cum viri sitis, et quidem ingenui, ac innumeri?
Proh nefas! Hofaira suo ita turpiter sanguine innatat?
Sane, si viri essemus, vos vero colis, fusisque armati,
Nequaquam tantum ferremus, ut vos, æquo animo flagitium.
Quare pro honore aut oppetite mortem, aut perimite hostem,
Ignemque belli stimuli honoris accendite lignis;
Sin minus, patriæ vale dicitote, loca deserta petentes,
Ibique supremum cum gloria, viri, agite diem.

Quæ audiens Alasuad ejus pater, qui maximæ authoritatis inter Hodaisitas erat, supra quam dici potest indignatur stimuloque pungitiur honoris, et Hodaisitarum collectis ducibus ait: Quousque fortissimi virorum tanta torpebimus ignavia? Quousque