Page:Elizabeth Elstob - An English-Saxon homily on the birth-day of St. Gregory.djvu/128

There was a problem when proofreading this page.

bri: maximè autem tuæ, cum in te virtus illa sit notissima. Quare, quod poscis, dulcis & indefessa studiorum meorum comes, do tibi Latinè. Non Ciceronianè, ut tu velis, id est ornatè, at non ineptè tamen: iisdem ferè verbis repositis quæ in Saxonica olim transfusa, vel ex Turonensi Gregorio, vel tuo, vel ex Beda nostrate, vel utroque Diacono, & Johanne & Paulo. Eadem plane ratione, qua jam pridem Orosium à nobis elucubratum scis, & qua Gregorii tui Curam Pastoralem, Deo favente, & adjutrice te, Eruditis perlibenter darem. Vale.

Kal. Jun. mdccix.

NATALE