Page:English Historical Review Volume 35.djvu/423

This page needs to be proofread.

1920 THE FORGERY OF FINES 416 Et super hoc idem Willelmus presens in Curia super premissis exami- natus bene cognoscit quod ipse predictum breue Camerariis predictis in forma predicta liberauit, et dicit quod ipse pro domino Rege prosecutus fuit quoddam breue domini Regis de Quare impedit de ecclesia predicta per magnum tempus et quod ipse pro secta predicta multum depauperatur, et dicit quod ipse fuit in Thezauraria domini Regis cum Ministris predictis et predictam cedulam in ligula predicta posuit et affiilauit, Et quia cedula predicta non est indentata nee de forma finium nee continet in se formam finis et eciam continet datam de anno sexto Regis Edwardi filii Regis Henrici et affilatur inter ligulas finium inter annum xij et annum tricesimum quintum predicti Regis Edwardi, ideo per auisamentum tocius consilii domini Regis tam magnatum quam aliorum consideratum est coram domino Rege quod predicta cedula extrahatur a ligula predicta et pro Recordo non habeatur set omnino careat effectu et vigore. Et quia Curia non dum auisatur de punicione predicti Willelmi pro falsitate predicta, ideo idem [Willelmus]^ committitur prisone in custodia Ricardi de Imworth Marescallo vsque in Octabis sancti Michaelis. Et predicta cedula sic a ligula extracta consuitur huic rotulo et can- cellatur, III A Coram Rege Roll, no. 463, Rex, xn. 46.' Mich. 50 Edw. Ill Rex V. Coppedale and Kerneiby Memorandum quod Henricus de Coppedale de Beuerle Clericus, qui alias per consilium domini Regis pro quibusdam falsitatibus et decepcioni- bus per ipsum in recepta Scaccarii ipsius Regis apud Westmonasterium factis, videlicet imponendo et affilando quandam cedulam cirografEatam ad modum cuiusdam finis in affilaciis finium de anno regni regis Edwardi filii Regis Henrici tricesimo secundo [sic], commissus fuit custodi prisone domini Regis de Flete, venit coram domino Rege hie die Martis in festo Sancti Martini Episcopi isto eodem termino per custodem predictum ex ordinacione et mandate consilii predicti pro premissis puniendis missus. Et Robertus Crulle et lohannes Hermesthorp' Camerarii de Scaccario domini Regis, similiter ex ordinacione consilii predicti, protulerunt hie in Curia cedulam predictam, inter fines predictos affilatam, in hec verba : Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud West- monasterium a die Sancti Michaelis in quindecim dies anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici vicesimo primo, coram lohanne de Metyngham, Willelmo de Hereford, Elya de Bekyngham et Petro Malorre, lusticiariis, et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus, inter Willelmimi de Haulton' querentem et Willelmum de Roos ^ de Dunum deforciantem de Maneriis de Haulton', Clauerworth' et Whytyngton' cum pertinenciis, vnde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem Curia, scilicet quod predictus Willelmus de Roos ^ de Dunum concessit predicto Willelmo de Haulton' predicta maneria cum pertinenciis, et ilia ei reddidit in eadem Curia, habenda eidem Willelmo de Haulton' de domino > Controlment Roll. There are other minor differences between the two rolls which it has not been considered worth while to note. . 2 Marginal heading ' Anglia '. *' Ros ' in forgery.