Page:English Historical Review Volume 35.djvu/580

This page needs to be proofread.

572 LETTERS OF TIPTOFT AND NEVILLE October sirae loannes comes Wygornie salutem plurimam dicit. Tametsi peregrina in terra, multumque a vestro semota coelo, nos aliquamdiu obuersati sumus, nunquam tamen, viri prestantissimi, eo oblinionis apud nos venire potuistis quin in mediis etiam curis sepenuniero de vobis cogitarem et iucundissime sermonem facerem. Quippe scientissimam vestram, imo nostram, vniuersitatem in ea veneratione habeo atque a primis, vt Greci aiunt, vnguiculis semper habui vt baud sciam quidnam sit quod maiore vel obseruatione vel pietate prosequi possem. Itaque quotiens in mentem venit (venit autem quam sepissime) aliquando me de vestro, vt sic loquar, grege fuisse non possum profecto quin pre gaudio gestiam. Nee sane vnquam Socrates sibi ipsi gauisus est magis aut summo rerum opifici gratias egit vberiores quod non barbarum set Grecum se nasci contigerit quam ego quod inter vos omni et doctrina et virtute preditos annos aliquot idque Oxonie, quasi alteris Athenis, liberalibus disciplinis optimisque artibus incubuerim. Quare non me fugit, viri excellentissimi, quo in vos animo esse debeam, cui tam singulare necessitudinis vinculum vobiscum intercedit. Quod etsi in anteacta vita cum priuatis turn pubUcis negotiis prepediti nostram banc erga vos pietatem non satis manifestare potuimus, tamen si superis visum erit vt patriam terram quandoque repetam et aliquem in republica salua me esse contigerit, non dubitabo me vobis earn magnitudine crebritateque officiorum notam et illustrem effecturum. Verum vtcunque res nostre satis transigentur hos libros quorum indices vobis mitto in monumentum et pignus amoris nostri perpetuo penes vos residere volo. Quorum profecto lectioni si iugiter impendatis operam, amisse Latine lingue dignitatem, qua prisci Britanni, maiores nostri, floruerimt, recuperabitis et plurimarum rerum noticia ad beatam vitam instituendam plurimum abundabitis. Perindeque in eos viros facile evasuri essetis de quorum grauissimo coetu, quotiens rerum oportunitas exigeret, serenissimus ac metuendissimus Rex noster tales delegat oratores quales postea quam ad Ytalos, omnis eloquentie principes, accesserunt, non infimum dicendi genus optinere videantur. Ex Patauio septimo kalendas Februarias. Vestre dignitati studiosissimus loannes comes Wygornie , [Monogram.'] II MS. C.C.C.C. 423, S. 66-6v. Grauissimo, eruditissimoque ac ornatissimo cetui magistrorum regen- tium alme vniuersitatis Oxonie. Clarissimi ac literatissimi viri nostrique in Christo carissimi fratres salutem. Ea a puero in almam nostram matrem Oxoniam caritate pieta- teque fuimus ^ft ipsius comodo et bonore nichil nobis optabilius esset, nichil antiquius arbitraremur. Itaque in animum induximus nostrum non raodo vniuersam Oxoniensem rem publicam permaximi facere, verum etiam singulos honestarum ac preclararum quarumlibet facultatum professores et magistros fraterna affectione complecti, et quibus decuerit honoribus prosequi. Quod autem id non tantum hactenus apparuerit enitueritque

  • Similar to that figured in Doyle's OJicial Baronage, iii. 720.