Page:English Historical Review Volume 37.djvu/410

This page needs to be proofread.
402
ANNALES RADINGENSES, 1135–1264
July
1215.[1] Celebratum est concilium generale Rome in ecclesia Lateranensi presidente Innocentio papa iii.
1216.[2] Ludouicus, filius Philippi regis Francorum, inopinate intrauit Angliam xii Kal. Iunii. Obiit rex Johannes xv Kal. Nouenbris, et coronatus est filius eius Henricus a Walo legato v Kal. Nouenbris apud Goucestriam [sic].
1220. Translatio sancti Thome martyris.
1221. Viuifica crux Christianis restituitur, et Damieta ciuitas Sarracenis redditur.
1222. Cometa apparuit.
1223. Obiit Philippus rex Francorum. Successit Ludouicus filius eius.
1226. Obiit pie memorie domnus Simon abbas Idus Februarii, et successit ei Adam abbas ex priore Leoministrie in abbatem promotus.
1229. Ciuitas Jerusalem reddita est inperatori xvi Kal. Aprilis, et in crastino ibidem coronam portauit sicut rex terre illius.
fo. 112v 1232. Hubertus de Burgo, qui fuit prius iusticiarius incarceratur.
1233. Factum est diluuium in die translacionis Sancti Benedicti quale post diluuium Noe uisum non fuit, ita quod fracti sunt pontes et edificia multa iuxta aquas sunt subuersa. Consecratus[3] est sanctus Eadmundus in archiepiscopum Cantuariensem iiii Non. Aprilis.
1235. [wrongly assigned later to 1237]. Henricus iiiius rex Anglie duxit Alienoram, filiam comitis Prouincie, xix Kal. Februarii apud Cantuariam. Et facta est coronatio regis et regine apud Westmonasterium xiii Kal. eiusdem.
1238. Decessit pie memorie abbas Adam. Cui successit Ricardus abbas.
1239. Natus est regi Henrico filius xiiii Kal. Iulii, et uocatus est Eduuardus.
1240. Hoc anno magni nominis uiri obierunt de regno Anglie, Willelmus de Waren comes de Surreie, Johannes de Laci comes Lincolnie, et gloriosus Eadmundus archiepiscopus Cantuariensis, pro quo Deus immensa operatur miracula. Cui successit Bonifacius.
1243. Ricardus comes Cornubie duxit uxorem sororem regine nomine Senchiam.
1244. Consecratus[4] est in archiepiscopum Cantuariensem Rome Bonifacius de Subaudia [sic] auunculus regine.
1246. Obiit Robertus Sarum episcopus die animarum. Cui successit Willelmus de Euerwic, prepositus de Beuerlaco.
1247. Factus est terre motus per Angliam in multis locis circa festum beati Petri que dicitur Cathedra, et eciam in transmarinis partibus x Kal. Martii.
1253. Obiit magister Ricardus de Wiz episcopus Cicestrensis, pro quo Deus multa operatur miracula.
1254. Circa Nativitatem Domini rediit dominus rex de Guasconia. vii Idus Decembris obiit Innocentius papa iiiius. Cui successit Alexander episcopus Hostiensis.
  1. Change of handwriting.
  2. Change of handwriting: inserted; this hand begins again 1226.
  3. Change of handwriting: inserted; this hand continues to 1255 inclusive.
  4. This should be at Lyons 15 January 1245.