Page:English Historical Review Volume 37.djvu/429

This page needs to be proofread.

1922 TWELVE MEDIEVAL GHOST-STORIES 421 valde pulcrum equum. Et postea vidit quendam hominem in tali figura quasi fossorem predictum ascendentem per scalam et carries amputantem cum equo pariter consequente. Et clericus inquisiuit Quid faciunt iam homo et equus ? et respondit infans Ecce coquit et comedit carnes illas. Et vlterius inquisitus Et quid nunc facit ? Et ait puerulus Vadunt pariter ad ecclesiam fratrum. sed equus exspectat pre foribus et homo intrat et flexis genibus loquitur cum quodarn fratre qui ponit manum suam super caput eius. Iterum clericus inquisiuit a puerulo Quid faciunt nunc ? Cui respondit Ambo simul euanuerunt ab oculis meis et amplius non video eos, et nescio sine dubio vbi sunt. 1 XI. De opere dei mirando qui vocat ea que non sunt. tanquam ea que sunt. et qui potest facere quando et quicquid vult. et de quodam miro. Est memorie comendatum quod quidam homo de Clyneland cognomine Ricardus Rountre relinquens vxorem suam grauidam ibat ad tumbam sancti lacobi cum aliis quam pluribus qui quadam nocte pernoctabant in quadam silua prope viam regiam. hinc est quod quilibet illorum vigilabat per quoddam spacium noctis propter timorem nocturnum, et ceteri secu- rius dormiebant. Contigit quod in ilia parte noctis qua prefatus homo fuit custos et vigil noctis audiebat magnum sonitum transiencium per viam regalem. et aliqui sedebant et equitabant super equos cues et boues et quidam super alia animalia, et vniuersa pecora que fuerunt sua mor- tuaria quando moriebantur. Tandem vidit quasi paruulum volutantem in quadam caliga super terram. Et coniurauit ipsum Quis esset et quare sic volutasset ? Respondit Non oportet te me coniurare Tu enim eras pater meus et ego films tuus abortiuus sine baptismo et absque nomine sepelitus. Quo audito isdem peregrinus exuit se suam camisiam et induit puerulum suum imponens ei nomen in nomine sancte Trinitatis. et tulit secum illam veterem caligam in testimonium huius rei. Qui quidem infans taliter nominatus vehementer exultabat et de cetero iuit pedibus suis erectus qui super terram antea volutabat. Complete vero peregrinacione fecit conuiuium vicinis suis et peciit ab vxore sua caligas suas. Que ostendit vnam et alteram non inuenit caligam. Tune maritus suus ostendit illi caligam in quo puer inuoluebatur, et hoc mirabatur. Obstetricibus autem confitentibus veritatem de morte et sepultura pueri in predicts caliga fiebat diuorcium inter maritum et vxorem eius quod fuit compater filii sui taliter abortiui. Sed credo quod hoc diuorcium displicuit valde deo. 2 [This page is difficult to read, blurred, and the writing in places fo. 164 b gone.] 1 The wizard ' anoints ' the nail of the child, not the palm of the hand. He, I suppose, and not the master of the house, is the dericus who asks the questions. 2 There are multitudinous examples of the nightly processions of the dead, but I do not know another case in which they ride on their own ' mortuaries ' (the beasts offered to their church, or claimed by it, at their decease) : it is a curious reminiscence of the pagan fashion of providing means of transport for the dead by burying beasts with them. Evidently the wife was not accessory to the indecent burial of the child, and the sympathy of the writer is with her. The divorce does seem superfluous, since, though sponsors were not allowed to marry, here was but one sponsor : but I know not the canon law.