This page needs to be proofread.

1921 MAURICE OF UlEVAULX 27 aliquid esse cum pene nichil sim. Rem uilis precii magnipendis, et, propter titulum religionis quern prefero, feracem estimas esse uirtutis. Sed uerax est testimonium meum de me ipso nee enim in corde loquor et corde, sed sicut sentio iudico ne sic apud me est et non. Miser sum et pauper et latebris dignus, opis indigus, multorum et grauium conscius milii pecca- torum. Verumtamen quisquis sum qualiscumque sum, corde credo et ore confiteor quod totus tuus esse debeo, totus tuus esse cupio, totus tuus sum animi uoto et uoluntatis affectu. Primum, modis quibuscumque potero, sedulus operam dabo ut te fideliter Christo seruientium et in simplicitate cordis querentium ilium orationi commendem imprimam affectui inseram deuotioni. Dabo inquam operam ut nomen tuum et memoriale nominis tui in benedictione sit coram eis, quatinus sicut de- siderat anima mea, piis eorum mediantibus studiis, diuine tibi propitia- tionis gratia augeatur et multiplicetur. Dabo operam ut, ad quod minus sufficiens sum ego, uicem meam circa te suppleant quorum est uirtutis habundantia maior. Et tu pater manus eorum et corda subleua, cumulum gratie sicut decet acceptans et obseruans iudicium iusticie dei quatinus hinc timoris incentiuum concipias, illinc apprehendas spei fiduciam. Hiis stipatus collateralibus circa tuam tibique commissorum saluteni negligens non inuenieris. Quis enim restitit uultui eius cui beneplaci- tum est super timentes eum et in eis qui sperant super miseri- cordia eius ? Gratus igitur esto gratie que te preuenit, uisitauit, promouit, ditauit, et sullimauit corona glorie. Alioquin dabit alienis honorem tuum et implebuntur 1 extranei uiribus tuis, et gemes in nouissimis quando potens poterit et preualebit aduersus te inimicus tuus. Quapropter ut moriatur anima tua morte iustorum et fiant nouissima tua illorum similia, memorare semper quia peremptoria res est ingratitudo, hostis uirtutis, inimica salutis. Hac nil in hominibus gratie magis abhominatur anima dei. Caue proinde ne gratia iram operetur. Sepe, sicut dicit beatus sanctus, ire est quod gratie putatur et gratie quod ire. Nil itaque magis tibi tutum quam, etiam que tuta sunt, timore et ut peruigil in gratiarum actione persistens, nomen maioris fortis adimpleas et, pro persona quam portas, nemini parcas ut parcas anime tue. Sublimem optines locum et grandis est honor officii tui, sed huius honoris graue est pondus, et, quo gradus altior, eo ruina deterior. Siquidem grauissimum iudicium hiis qui presunt net et potentes potenter tormenta patientur. Periculosa sunt tempora tuque satis insolentem et duram ad regendam sortitus es parochiam in hoc tempore malo. Multa sunt nimirum in Anglorum ecclesia quibus corri- gendis necessarium est multum ut multam adhibeas curam. Ipsi sunt in eius persecutione primi qui uidentur gerere 2 principatum. Aput eos in occasionem turpis lucri sacri sunt ordines et questum estimant pie- tatem. Copiosissime sane caritatis inueniuntur in suscipienda, immo magis accipienda, animarum cura, sed aput eos cura minor et de animarum salute nouissima cogitatio. Quid de ambitiosorum impudentia dicam, que, confusione contempta, sponse Christi faciem in hac 3 insula graui macula f edat, ne dicam inficit letali ueneno ? Nee mirum. Ambitio nempe, sicut quidam sapiens ait, subtile malum est, secretum uirus, pestis occulta, doli artifex, magister ypocrisis, liuoris parens, uitiorum origo, criminum 1 MS. implebubuntur. 2 MS. gere. 3 MS. in hac in hoc.