This page needs to be proofread.

1921 MAURICE OF RIEVAULX 29 est ergo quod 1 in omnibus hiis te prohibere debeat uel possit, ne sicut fidelis seruus et prudens auferas scandala de regno domini dei tui ? Facientis procul dubio culpam 2 habet qui quidem potest corrigere [sed] non studet emendare. Et cui fidem, cui fidei debes obsequium, si non ei qui te creauit, redemit de puluere, sustulit, promouit et in solio glorie collocauit ? Post modicum forte toilet te factor tuus, lucrum exigens commissi talenti. Vbi tunc fauor aure popularis ? Vbi tunc turba clien- tum ? Vbi tunc strepitus adulantium, sibilus tota die acclamantium ? Euge, euge qui, malo suo, malum dicunt bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras, dulce in amarum et aniarum in dulce. Procul stabunt etiam amici simul et propinqui, capita sua super te mouentes et tunc demum dicentes : quam nichil est homo. Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. En fenum aruit et flos decidit. Et : quid prodest homini si totum mundum lucretur, anime autem sue detrimentum faciat. Unusquisque in sua se recipiet et te solum, sola cum sarcinulis suis comitante conscientia, relinquent ei qui nee astucia falii potest, nee uirtute uinci, nee mercede corrumpi. Oleum peccatoris tunc non impinguet caput tuum. Merito non tarn affect as dominari in clero quam forma gregis fieri cui te prefecit dominus. Alioquin alieni iuris inuasor conuinceris. Ad excubias sollicitudinis non ad fastus dominationis prepositus es ouili ouium Christi. Quero si-tu quod quidem absit aliud intendebas, et intendis recordare quod accident ei cui dictum est : Quomodo hue intrasti non habens uestem nuptialem ? Obmutuit et, ligatus manus et pedes, proiectus est in tenebras exteriores. Iccirco, dum licet et locus est, uocabulum nominis tui interpretare, superintendens tue tibique commis- sorum utilitati et saluti. Officium episcopi est necessitatibus indigen- tium prouidere non propriis incubare diuiciis. Illorum minister dispen- sator et seruus ordinatus es, ut non solum impendas ad comodum et profectum eorum que possides, sed et insuper tu ipse libenter impenda- ris. Erarium ecclesie res pauperum est precium sanguinis patrimonium crucifixi. Et certe, sicut ait quidam sanctorum, pars est sacrilegii res pauperum pauperibus non erogare. Precium uero sanguinis, scribis testi- bus et phariseis, in corbanan mittere non licet. At qui uoluerit hereditate possidere patrimonium crucifixi ponetur ut rota, que cum a posterioribus sustollitur cadit in anteriora. Superest igitur ut uoluntatem domini tui sciens eius ordinationi non resistas, sed, memor mandatorum eius, ad faciendum ea terminis contentus sis quos posuerunt patres tw, quorum uidelicet laus est in ecclesia sanctorum. Talibus studiis honorificabis misterium, sic gratiam quam amico 3 mediante promereri desideras consequeris, et gratus gratie, gratiam pro gratia, nequaquam commit- tenda 4 sed felicius accumulanda, mirabili commercio sortieris. Cum quam occupato uerbosor 5 et quam multis debitos oculos pagina prolixiore detineo ; negligere me facit propositum sollicitudinis, affect us, deuotionis, libertas amoris. Sed iam finem facio, Christum exorans qui finis est ad iusticiam omni credenti, ut per ipsum hie nunc diu bene possis uiuere atque post hanc uitam in eternum beate cum ipso regnare. 1 MS. quidem. a MS. cupam. 8 MS. amicorum. * MS. committanda. 8 For the verb ' verbosari ', used by St. Augustine, see Du Cange, s.v. ' verbosus