Page:European treaties bearing on the history of the United States and its dependencies.djvu/39

This page needs to be proofread.

voluntas, nec non littere Nicolai predecessoris hujusmodi, ac omnia et singula[1] in eis contenta confirmentur, quare pro parte regis et infantis pre­ dictorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut declarationi, constitutioni, donationi, concessioni, appropriationi, decreto, obsecrationi, exhortationi, in­ junctioni, inhibitioni, mandato et voluntati, ac litteris hujusmodi et in eis contentis pro illorum subsistentia firmiori, robur apostolice confirmationis adjicere, nec non spiritualitatem ac omnimodam jurisdictionem ordinariam tam in predictis acquisitis quam aliis insulis, terris, et locis per eosdem regem et infantem seu eorum successorem, in partibus dictorum Sarracenorum in futurum acquirendis, prefate militie et ordini hujusmodi perpetuo concedere, aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur attendentes religionem dicte militie in eisdem insulis, terris, et locis, fructus afferre posse in Domino salutares, hujusmodi suplicationibus inclinati, declarationem, constitutionem, donationem, appropriationem, de­ cretum, obsecrationem, exhortationem, injunctionem, inhibitionem, manda­ tum, voluntatem, litteras, et contenta hujusmodi et inde secuta quecunque rata et grata habentes, illa omnia et singula auctoritate apostolica tenore presentium, ex certa scientia, confirmamus et approbamus, ac robori perpetue firmitatis subsistere decernimus, supplentes omnes defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem. Et nichilominus auctoritate et scientia predictis, perpetuo decernimus, statuimus, et ordinamus, quod spiritualitas et omnimoda jurisdictio ordinaria, dominium, et potestas, in spiritualibus duntaxat in insulis, villis, portubus, terris, et locis a capitibus de Bojador et de Nam usque per totam Guineam et ultra illam meridionalem plagam usque ad Indos, acquisitis et acquirendis, quorum situs, numerum, qualitas, vocabula, desig­ nationes, confines, et loca presentibus pro expressis haberi volumus ad militiam et ordinem hujusmodi perpetuis futuris temporibus spectent atque pertineant; illaque eis ex nunc tenore, auctoritate, et scientia predictis con­ cedimus et elargimur. Ita quod prior major pro tempore existens ordinis dicte militie[2] omnia et singula beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, secularia et ordinum quorumcunque regularia, in insulis, terris, et locis pre­ dictis fundata et instituta, seu fundanda et instituenda, cujuscunque qualitatis et valoris existant seu fuerint, quotiens illa in futurum vacare contigerit, con­ ferre et de illis providere; nec non excommunicationis, suspensionis, priva­ tionis, et interdicti, aliasque ecclesiasticas sententias, censuras, et penas, quociens opus fuerit ac rerum et negotiorum pro tempore ingruentium qualitas id exegerit proferre; omniaque alia et singula que locorum ordinarii in locis in quibus spiritualitatem habere censentur de jure vel consuetudine facere, disponere, et exequi possunt et consueverunt pariformiter, absque ulla differentia facere, disponere, ordinare, et exequi possit et debeat, super quibus omnibus et singulis ei plenam et liberam tenore presentium concedimus facultatem, decernentes insulas, terras, et loca acquisita et acquirenda hujusmodi nullius[3] diocesis existere, ac irritum et inane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis nec non statutis, consuetudinibus, privilegiis, usibus, et naturis dicte militie,[4] juramento con­ firmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis, ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum confirmationis, approbationis, constitutionis, supplectionis, decreti, statuti,

  1. In MS., singulla.
  2. In MS., millitie.
  3. In MS., nullus.
  4. In MS., millitie.