Page:History of the Royal Society.djvu/211

This page has been proofread, but needs to be validated.
the Royal Society.
187

Temporis Observationes instituere non est Operæ Pretium.

Quæ cum ita sint, Tempus quadrimestre, à Sextili priori usque ad ipsa ferè Acronychia numerandum, utrique Satelliti observando erit unice opportunum: Penextimi autem soli, insuper trimestre, ab altero post Oppositionem mense ad Sextilem posteriorem.

Intra tempora jam definita, octoginta circiter utriusque simul Satellitis sient Eclipses; penextimi sc. fere triginta, intimi autem quinquaginta.

Has cum non ubivis terrarum, sed aliæ aliis in locis sint conspiciendæ, in sex Classes digeremus.

1. In Europâ & Africa. Eclipses servandas comprehendet.
2. In Asiâ.
3. In Americâ.
4. In Europa Africa & Asia.
5. In Europa Africa & America.
6. In Asia Orient. & America Occident.

Non opus est fortè ut moneamus in Insulis

Oceani Æthiopici observandam esse classem 4am.
Atlantici 5am.
Pacifici 6am.

Calculus Eclipsium à nobis exhibendus in ipso fortasse Loco ad quem instituitur, plus Horâ integrâ nonnunquam à vero observabit, ob variam sc. in Satellitum motu ἀνομαλίαν, ab Excentricitate (ut verisimile est) & propriarum ipsis Orbitarum ad Jovis Orbitam Inclinatione oriundam.

Alibi autem terrarum multo minus Calculo fidendum, propter incertam insuper in plerisque Locis Meridiano-

A a 2
rum