quodam clanwre clamct ; vel PANGAT, id cst cantet. CUM
NOSTRA SIMPHONIA, id est cum clara simphonia ; vel CANORA
SIMPHONIA, id est sonora simphonia. Simphonia dicitur a sin,
quod est con, et phonos, quod est sonus. Sic triumphus dicitur
quasi trium phonos, quasi vox trium sonorum ; et potest dici
ilia concordantia que est mentis et oris, vel ilia que est inter
ipsos sonos plurium personarum. AD CELEBRES LAUDES, id est
ad festivas laudes ; ATQUE NOSTRA CONTIO, idem est quod
nostra catena. SOLVAT, id est quasi debitum reddat. ODAS,
id est laudes ; unde dicitur in alio loco palinodas, id est
duplices laudes, a palin, quod est duplex, et odas, quod est
laudes. Deinde redit ad propositum. Sed notandum quod
liec festivitas non fit de pugna que fuit inter Michaelem et
draconem, sed de miraculo quod contigit in Gargano monte.
CUM IAM FESTA MiCHAELis VALDE iNCLiTA. Cleos idem est
quod gloria ; inde inclita, id est valde gloriosa, quia in ponitur
ibi augmentative et non privative. Renovantur, id est awn.ua-
tim quadam renovatione celebrantur. PER QUEM, id est Michae
lem, PERORNANTUR, id est beiie ornantur, LETABUNDA; id est
ilia festa sunt quadam leticia habundanter celebranda. TOTA
MACHINA, id est cum omni illo quod coutinetur sub firmaineiito.
MUNBI : Mundus dicitur microcosmos, a micros 57 quod est
longus, et cosmus quod est mundus ; id est celestis mundus qui
semper durat : vel microcosmus dicitur a micros, quod est
brevis, et cosmus, mundus, id est minor mundus, id est ipse
homo. Quia sicut mundus constat ex quatuor elementis, sic
homo ex quatuor humoribus qui concordant quatuor elementis.
Sanguis enim concordat aeri, quia calidus est et humidus sicut
aer. Colera concordat igni, quia calida est et sieca sicut ignis.
Flegma concordat aque, quia frigidus et humidus sicut aqua.
Melancolia concordat terre, quia frigida et sicca sicut terra.
Vel mundus dicitur a mundiori parte mundane machine, id est
a firmamento. AGMINA, id est consortia. NEUPMATUM : hoc
nomen neupma duplicem habet acceptionem et potest cognosci
in scripcione. Quando sic scribitur, pneuma,[1] per p et n, tune
portendit iubilum, qui fit post antiphonam; qui iubilus non
potest exprimi corde et ore, sed sono tantum : et fit ad designandum celeste gaudium, quod non potest corde nee ore, pre
- ↑ Originally written mecrocos- mus a mecro ; but dotted for cor- rection, and with an i in each case above the e. 58 Cod. pncma.