Page:Institutes of the Christian Religion Vol 1.djvu/27

This page has been proofread, but needs to be validated.
INTRODUCTORY NOTICE.
xix

quin verbum Dei virtus sit et veritas, quod nobis ea omnia pollicetur: denique, si Christo communicamus, in ipso possidemus coelestes omnes thesauros, ac spiritus sancti dona, quæ nos in vitam ac salutem deducant. Quod nunquam nisi vera vivaque fide assequimur, dum omne nostrum bonum in ipso esse agnoseimus; nos vero nisi in ipso, nihil esse; ac pro certo nobiscum statuimus, in ipso nos filios Dei fieri, regnique coelestis hæredes."—(Pp. 49, 50.)

Another passage, bearing strongly on the same subject, though contained in a different part of the work, may be here introduced:—

"Paulus ait, (1 Cor. iii.,) in architectura Christiana doctrinæ retinendum fundamentum quod posuit, et praster quod nullum aliud poni potest; quod est Jesus Christus. Quale autem istud est fundamentum? An quod Jesus Christus initium fuit nostra salutis? et quod viam nobis aperuit, cum nobis meruit occasionem merendi? Minime: sed quod in eo electi ab æterno sumus ante mundi constitutionem, nullo nostro merito, sed secundum propositum beneplaciti Dei: quod ejus morte, ipsi a mortis damnatione redempti, ac liberati a perditione sumus: quod in ipso adoptati a patre sumus, in filios et heredes: quod per ipsius sanguinem patri reconciliati: quod illi a patre in custodiam dati sumus, ne unquam pereamus aut excidamus: quod, ita illi inserti, jam vita? geterna? quodammodo sumus participes, in regnum Dei per spem ingressi: hoc parum est; quod talem ejus participationem adepti, ut simus adhuc in nobis stulti, ipsi nobis coram Deo sapientia est: ut peccatores simus, ipse est nobis justitia: ut immundi simus, ipse est nobis sanctificatio: ut infirmi simus, ut inermes et sathana) expositi, ipsi tamen data est potestas in ccelo et in terra, ut pro nobis sathanam conterat, et inferorum portas confringat: ut corpus mortis adhuc nobiscum circunferamus, ipse tamen nobis vita