Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/404

This page needs to be proofread.

PERSI SATVRA I " Scribimus inclusi, numeros ille, hie pede liber, grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet. scilicet haec populo pexusque togaque recenti 15 et natalicia tandem cum sardonyche albus sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur mobile conlueris, patranti fractus ocello. tunc neque more probo videas nee voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum 20 intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu. tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, 1 quibus et dicas cute perditus f ohe ' ? " " quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus innata est rupto iecore exierit caprificus? 25 en pallor seniumque ! " " o mores, usque adeone scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter ? " "at pulchrum est digito monstrari et dicier <hic est' ; ten cirratorum centum dictata fuisse pro nihilo pendes ? " 2 " ecce inter pocula quaerunt 30

Professor Housman adopts Madvig's conjecture of articulis for auriculis, and translates "What? catering at your age for others' ears with cates which yon, disabled with gout and dropsy, must forgo?" (Classical Quarterly, Jan. 1913, p. 14. Subsequent references to Professor Housman are to be found in this article.)

2 pendas aP 2 .318