Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/438

This page needs to be proofread.

PERSI SATVRA III

PERS1 SATVRA III obstipo capite et figentes lumine terrain, 8C murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti. hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?" 85 his populus ridet, multumque torosa iuventus ingeminat tremulos naso crispante cachinnos. " Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes " qui dicit medico, iussus requiescere, postquam 90 tertia conpositas vidit nox currere venas, de maiore domo modice sitiente lagoena lenia loturo sibi Surrentina rogavit. 1 "heus bone, tu palles." "nihil est." "videastamen istuc, quidquid id est : surgit tacite tibi lutea pellis." 95 " at tu deterius palles. ne sis mihi tutor, iam pridem hunc sepeli : tu restas." " perge, tacebo." turgidus hie epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exhalante mefites. sed tremor inter vina subit calidumque trientem 2 100 excutit e manibus, dentes crepuere retecti, uncta cadunt laxis'tunc pulmentaria labris. hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto

rogavit P : rogabit P- : rogabis aL. 2 trienlal <p.
352