Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/468

This page needs to be proofread.

PERSI SATVRA V

" i puer et strigiles Crispini ad balnea defer ! " si increpuit, " cessas nugator ? " servitium acre te nihil inpellit, nee quicquam extrinsecus intrat quod nervos agitet ; sed si intus et in iecore aegro nascuntur domini, qui tu inpunitior exis 130 atque hie, quern ad strigiles scutica et metus egit erilis? Mane piger stertis. "surge," inquit Avaritia, " heia surge." negas. instat: "surge," inquit. "non queo. "surge. "et quid agam?" "rogas? en saperdas advehe Ponto, castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa ; 135 tolle recens primus piper ex 1 sitiente camelo ; verte aliquid ; iura." "sed Iuppiter audiet." "eheu, baro, 2 regustatum digito terebrare salinum contentus perages, si vivere cum love tendis." lam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas; 140 "ocius ad navem ! " nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapiaSj ni sollers Luxuria ante seductum moneat : " quo deinde, insane, mis, quo ? quid tibi vis? calido sub pectore mascula bilis

e <p: et PaL ; and so Housm. 

1 baro I n a : varo P 2 A 2 L.

382