Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/472

This page needs to be proofread.

PERSI SATVRA V

limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas 165 ebrius ante fores extincta cum face canto ? " " euge puer, sapias, dis depellentibus agnam percute." "sed censen, plorabit, Dave, relicta?" " nugaris ; solea, puer, obiurgabere rubra, ne trepidare velis atque artos rodere casses ! 170 nunc ferus et violens ; at si vocet, liaut mora, dicas < quidnam igitur faciam? nee nunc, cum arcessat 1 et ultro supplicet, accedam ? ' si totus et integer illinc exieras, 2 nee nunc." hie hie quod quaerimus, hie est, non in festuca, lictor quam iactat ineptus. 175 Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem cretata ambitio ? vigila et cicer ingere large rixanti populo, nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes ! quid pulchrius ? at cum Herodis venere dies unctaque fenestra 180 dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae portantes violas rubrumque amplexa catinum 1 accessor a : accersor L. 3 exieris IA

386