This page has been proofread, but needs to be validated.
OFFICE OF THE DEAD
381

quando cœli movéndi sunt et terra: dum véneris judicáre'sæculum per ignem.

V. Tremens factus sum ego, et tímeo, dum discússio vénerit atque ventúra ira.

Quando cóeli movéndi sunt et terra.

V. Dies ilia, dies iræ, calamitátis et misériæ, dies magna et amára valde. Dum véneris judicáre'sæculum per ignem.

V. Réquiem ætérnam dona ei, Dómine, et lux perpétua lúceat ei.

R. Líbera me, Domine, de morte aeterna, etc.

Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.

Pater noster, etc., secreto.

V. Et ne nos inducas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.

V. A porta ínferi.

R. Erue, Dómine, ánimam ejus.

V. Requiéscat in pace.

R. Amen.