This page needs to be proofread.

OVID colligit amentes et adhuc terrore paventes Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit; saevit, erum 1 natumque obiectat et inputat illis. 400 At pater omnipotens ingentia moenia caeli circuit et, ne quid labefactum viribus ignis corruat, explorat. quae postquam firma suique roboris esse videt, terras hominumque labores p-erspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi cura suae: fontesque et nondum audentia labi flumina restituit, dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. non erat huius opus lanam mollire trahendo nec positu variare comas; ubi fibula vestem, vitta coercuerat neglectos alba capillos; et modo leve manu iaculum, modo sumpserat 405 410 arcum, miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla 415 gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est. Ulterius medio spatium sol altus habebat cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas; exuit hic umero pharetram lentosque retendit arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram cervice premebat. Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, " hoc certe furtum coniunx mea nesciet" inquit, " aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti! 420 I erum Merkel: enim MSS