This page needs to be proofread.

OVID efficient, triplicesque dese tua fila resolvent." restabat fatis aliquid: suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae. atque ita praevertunt" inquit " me fata, vetorque plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. non fuerant artes tanti, quae numinis iram contraxere mihi: mallem nescisse futura ! iam mihi subduci facies humana videtur, iam cibus herba placet, iam latis currere campis impetus est: in equam cognataque corpora vertor. tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis." talia dicenti pars est extrema querellae intellecta parum confusaque verba fuerunt; mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur sed simulantis equam, parvoque in tempore certos edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. tum digiti coeunt et quinos alligat ungues 67U perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas, pariterque novata est et vox et facies; nomen quoque monstra dedere. 675 655 660 665 Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, tunc aderas: Elim Messeniaque arva colebas. illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis. 106 680