OVID Pars secreta domus ebore et testudine cultos tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum, Aglauros laevum, medium possederat Herse quae tenuit laevum, venientem prima notavit740 Mercurium nomenque dei scitarier ausa est et causam adventus; cui sic respondit Atlantis Pleïonesque nepos "ego sum, qui iussa per auras verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse. nec fingam causas, tu tantum fida sorori esse velis prolisque meae matertera dici: IHerse causa viae; faveas oramus amanti." adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper viderat Aglauros flavae secreta Minervae, proque ministerio magni sibi ponderis aurum750 postulat: interea tectis excedere cogit. 745 Vertit ad hanc torvi dea bellica luninis orbem et tanto penitus traxit suspiria motu, ut pariter pectus positamque in pectore forti aegida concuteret: subit, hanc arcana profana 755 detexisse manu, tum cum sine matre creatan Lemnicolae stirpen contra data foedera vidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. protinus Invidiae nigro squalentia tabo tecta petit: domus est imis in vallibus hui abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris et quae igne vacet semper, caligine semper abundet. huc ubi pervenit belli metuenda virago, 112 760 765
Page:Metamorphoses.djvu/132
This page needs to be proofread.