OVID constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat concussae patuere fores. videt intus edentem vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, Invidiam visaque oculos avertit; at il surgit humo pigre semesaruque renquit corpora serpentum passuque incedit inerti, utque deam vidit rormaque armisque decoraim, ingemuit vultumque deae ad suspiria duxit pallor ın ore sedet, macies 1n corpore toto. nusquam recta acies, livent robigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno; risus abest, nisi quem visi movere dolores; nec fruitur somno, vigilantibus excita curis, sed videt ingratos intabescitque videndo successus hominum carpitque et carpitur una suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam talibus adfata est breviter Tritonia dictis " infice tabe tua natarum Cecropis unam: sic opus est. Aglauros ea est." haud plura locuta 785 fugit et inpressa tellurem reppulit hasta 770 775 780 Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit successurumque Minervae indoluit baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, 790 quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit adflatuque suo populos urbesque domosque polluit et tandem Tritonida conspicit arcem 114
Page:Metamorphoses.djvu/134
This page needs to be proofread.