OVID 795 ingeniis opibusque et festa pace virentem vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus inplet inspiratque nocens virus piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum, neve mali causae spatium per latius errent germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deuim sub imagine ponit cunctaque magna facit; quibus inritata dolore 805 Cecropis occulto mordetur et anxia nocte anxia luce gemit lentaque miserrima tabe liquitur, ut glacies incerto saucia sole, felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lenique tepore cremantur. saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, saepe velut crimen rigido narrare parenti; denique in adverso venientem limine sedit exclusura deum. cui blandimenta precesque 815 verbaque iactanti mitissima " desine! " dixit, "hinc ego me non sum nisi te motura repulso.” “ stemus" ait " pacto" velox Cyllenius " isto ! " caelestique fores virga patefecit: at illi surgere conanti partes, quascumque sedendo flectitur, ignava nequeunt gravitate moveri: illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues labitur, et pallent amisso sanguine venae; 116 800 810 820
Page:Metamorphoses.djvu/136
This page needs to be proofread.