This page needs to be proofread.

OVID colla toris exstant, armis palearia pendent, cornua parva quidem, sed quae contendere possis 855 facta manu, puraque magis perlucida gemma. nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: pacem vultus habet. miratur Agenore nata, quod tam formosus, quod proelia nulla minetur; sed quamvis mitem metuit contingere primo, 860 mox adit et flores ad candida porrigit ora. gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt; et nunc adludit viridique exsultat in herba, nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; paullatimque metu dempto modo pectora praebet virginea plaudenda1 manu, modo cornua sertis inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo nescia, quem premeret, tergo considere tauri, cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primo vestigia ponit in undis; inde abit ulterius mediique per aequora ponti fert praedam: pavet haec litusque ablata relictumm respicit et dextra cornum tenet, altera dorso inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes. 875 865 870 1 Some MSS. read palpanda. 120