This page needs to be proofread.

OVID occupat : hos morsu, longis conplexibus illos, hos necat adflatu funesti tabe veneni Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: quae mora sit sociis, miratur Agenore natus vestigatque viros. tegumen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et iaculum teloque animus praestantior omni. ut nemus intravit letataque corpora vidi victoremque supra spatiosi corporis hostem tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, " aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis, aut comes ” inquit "ero" dixit dextraque molarem sustulit et magnum magno conamine misit illius inpulsu cum turribus ardua celsis moenia mota forent, serpens sine vuinere mansit oricaeque modo squamis defensus et atrae duritia pellis validos cute reppulit ictus; at non duritia iaculum auoque vicit eadem. quod medio lentae spinae curvamine fixum constitit et totum descendit in ilia ferrum ille dolore ferox caput in sua terga retorsit vulneraque adspexit fixumque hastile momordit, idque ubi vi multa partem labefecit in omnei, 70 vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. tum vero postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit 75 ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. 128 50