This page needs to be proofread.

OVID hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper exspectanda dies hominis, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. 136 Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti addita, vosque canes satiatae sanguine erili at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, non sceļus inveníes; quod enim sceļus error 140 habebat? Mons erat infectus variarum caede ferarum, iamque dies medins rerum contraxerat umbras et sol ex aequo meta distabat utraque, cum iuvenis placido per devia lustra vagantes participes operum conpellat Hyantius ore: " lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunamque dies habuit satis; altera lucem cum croceis invecta rotis Aurora reducet, propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque distat idem terra finditque vaporibus arva. sistite opus praesens nodosaque tollite lina!" iussa viri faciunt intermittuntque laborem 145 150 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, cuius in extremo est antrum nemorale recessu arte laboratum nulla: simulaverat artem ingenio natura suo; nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum; fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos incinctus hiatus. 13-+ 155 160