This page needs to be proofread.

OVID dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto nec pro materia fertur doluisse suique iudicis aeterna damnavit lumina nocte at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam facta dei fecisse deo) pro lumine adempto scire futura dedit poenamque levavit honore. 335 lle per Aonias fama celeberrimus urbes inreprehensa dabat populo responsa petenti; 340 prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit caerula Liriope, quam quondam flumine curvo inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, 345 Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset tempora maturae visurus longa senectae fatidicus vates si se non noverit" inquit. vana diu visa est vox auguris: exitus illam resque probat letique genus novitasque furoris. 350 namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer iuvenisque videri: multi illum iuvenes, multae cupiere puellae; sed fuit in tenera tam dura superbia forma, nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo 355 Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum garrula non alium, quam nune habet, oris habebat reddere de multis ut verba novissima posset. fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset 148 361