This page needs to be proofread.

OVID haeret, ut e Pario formatum marmore signum; spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus 420 et dignos Baccho, dignos et Apolline crines inpubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, 425 dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, in medias quotiens visum captantia collum bracchia mersit aquas nec se deprer.dit in illis! quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, 430 atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: nil habet ista sui; tecum venitque manetque; 435 tecum discedet, si tu discedere possis Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam perque oculos perit ipse suos; paullumque levatus ad circumstantes tendens sua bracchia silvas " ecquis, io silvae, crudelius" inquit " amavit? scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, qui sic tabuerit, longo meministis in aevo et placet et video; sed quod videoque placetque, non tamen invenio: tantus tenet error amantem. 154 4.41 445