This page needs to be proofread.

OVID ıncrepor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; e quibus Aethal ion ‘ te scilicet omnis in uno nostra salus posita est ait et subit ipse meumque explet opus Naxoque petit diversa relicta. tum deus inludens, tamquam modo denique fraudein 650 senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis ' non haec mihi litora, nautae, promisistis' ait, 'non haec mihi terra rogata est! quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, si puerum iuvenes, si multi fallitis unum? iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras ridet et inpellit properantibus aequora remis. per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo est deus) adiuro, tam me tibi vera referre quam veri maiora fide: stetit aequore puppis 660 haud aliter, quam si siccum navale teneret. illi adimirantes remorum in verbere perstant velaque deducunt geminaque ope currere temptant inpediunt hederae remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. 665 ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam; quem circa tigres simulacraque inania lvncum pictarumque iacent fera corpora pantherarum exsiluere viri, sive hoc insania fecit sive timor, prinusque Medon nigrescere coepit corpore et expresso spinae curvamine flecti. incipit huic Lycabas: 'in quae miracula' dixit 'verteris?' et lati rictus et panda loquenti 170 655 670