OVID pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in llo aequora destringunt summis Ismenides alis. Nescit Agenorides natam parvumque nepotem aequoris esse deos; luctu serieque malorum victus et ostentis, quae plurima viderat, exit conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, non sua se premeret, longisque erratibus actus contigit Ilyricos profuga cum coniuge fines iamque malis annisque graves dum prima retractant fata domus releguntque suos sermone labores, 570 " num sacer ille mea traiectus cuspide serpens" Cadmus ait " fuerat, tum cum Sidone profectus vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes quem si cura deum tam certa vindicat ira, ipse precor serpens in longam porrigar alvum." 575 dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum durataeque cuti squamas increscere sentit nigraque caeruleis variari corpora guttis in pectusque cadit pronus, commissaque in unum paullatim tereti tenuantur acumine crura. bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora "accede, o coniunx, accede, miserrima" dixit, "dumque aliquid superest de me, me tange 565 580 manumque accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis. 585 218
Page:Metamorphoses.djvu/238
This page needs to be proofread.