OVID <" tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro arbor, et hunc praedae titulum love natus habebit id metuens solidis pomaria clauserat Atlas moenibus et vasto dederat servanda draconi arcebatque suis externos finibus omnes huic quoque "vade procul, ne longe gloria rerum, quam mentiris" ait, 띠onge tibi luppiter absit ! " 650 vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis viribus inferior (quis enim par esset Atlantis viribus?) "at, quoniam parvi tibi gratia nostra est, accipe munus!" ait laevaque a parte Medusae 655 ipse retro versus squalentia protulit ora quantus erat, mons factus Atlas; nam barba comaeque in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes crevit in inmensum (sic di statuistis), et omne cum tot sideribus caelum requievit in illo. 646 660 Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos, dmonitorque operum caelo clarissimus alto Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis 665 parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit. gentibus innumeris circumque infraque relictis Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva. illic inmeritam maternae pendere linguae Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon; quam simul ad duras religatam bracehia cautes 224 670
Page:Metamorphoses.djvu/244
This page needs to be proofread.