OVID Addidit et longi non falsa pericula cursus, quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto et quae iactatis tetigisset sidera pennis; ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus 790 ex numero procerum quaerens, cur Sola sororum gesserit alternis inmixtos crinibus angues. hospes ait: " quoniam scitaris digna relatu, accipe quaesiti causam. clarissima forma multorumque fuit spes invidiosa procorum lla, nec in tota conspcctior ulla capillis pars fuit: inveni, qui se vidisse referret. hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae dicitur: aversa est et castos aegide vultus nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset, Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues. 795 800 234
Page:Metamorphoses.djvu/254
This page needs to be proofread.