This page needs to be proofread.

OVID creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus; ornabant aurata monilia collum et madidos murra curvum crinale capillos; ille quidem İaculo quamvis distantin misso figere doctus erat, sed tendere doctior arcus tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora. 50 Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et mecum tibi sint certamina!" dixit " nec longum pueri fato laetabere, quo plus invidie quam ļaudis habes." haec omnia nondııın dixerat: emicuit nervo penetrabile tclun vitatunique tamen sinuosa veste pependit. vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae Acrisioniades adigitque in pectus; at ille iam moriens oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque adclinavit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis. Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugman, 75 sanguine, quo late tellus madefacta tepebat conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis, alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. 242