This page needs to be proofread.

OVID At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis 80 exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem et resupinus humum moribundo vertice pulsat. inde Semiramio Polydaemona sanguine cretum 85 Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicem Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat acervos. Nec I hineus ausus concurrere comminus hosti intorquet iaculum, quod detulit error in Idan, 90 expertem frustra belli et neutra arma secutum ille tuens oculis inmitem Phinea torvis " quandoquidem ir partes" ait "abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus ! iamque remissurus tractum de corpore telum sanguine defectos cecidit conlapsus in artus 95 Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites, ense iacet Clyneni, Prothoenora percutit Hypseus, Hypsea Lyncicles. fuit et grandaevus in illis Emathion, aequi cultor timidusque deorum, quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma; huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput, quod protinus incidit arac atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua edidit et medios animam exspiravit in ignes 244 1 00 105