This page needs to be proofread.

OVID semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen 485 "Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte removit ad aures atque ait "o toto quaesitae virginis orbe et frugum genetrix, inmensos siste labores neve tibi fidae violenta irascere terrae. terra nihil meruit patuitque invita rapinae, nec sum pro patria supplex: huc hospita veni, Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus, Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva. nota loco cur sim tantique per aequoris undas advehar Ortygiam, veniet narratibus hora tempestiva meis, cum tu curaque levata et vultus melioris eris, mihi pervia tellus praebet iter, subterque imas ablata carernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno. ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, visa tua est oculis illic Proserpina nostris: illa quidem tristis neque adhuc interrita vultup sed regina tamen, sed opaci mmaxiina mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni !" 490 495 500 505 later ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitaeque diu similis fuit, utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in aetherias: ibi toto nubila vultu ante Iovem passis stetit invidiosa capillis 272 510