OVID caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, 635 in latices mutor. sed enim cognoseit amatas amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas. Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis advehor Ortvgiam, quae me cognomine divae 640 grata meae superas eduxit prima sub auras." << < IIac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera vecta est atque levem currum Tritonida misit in urbem 645 Triptolemo partimque rudi data semina iussit spargere humo, partim post tempora longa recultae. iam super Europen sublimis et Asida terram vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras. rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates. qua veniat, causamque viae nomenque rogatus et patriam, " patria est clarae mihi " dixit "Athenae; 650 riptolemus nomen; veni nec puppe per undas, nec pede per terras: patuit mihi pervius aether. dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros 655 frugiferas messes alimentaque mitia reddant barbarus invidit tantique ut muneris auctor ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum adgreditur ferro: conantem figere pectus 282
Page:Metamorphoses.djvu/302
This page needs to be proofread.