OVID si modo des illis cultus similesque paratus. non secus exarsit conspecta virgine lereus, quam si quis canis ignem supponat aristis aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. diyna quidem facies; sed et hunc innata libido exstimulat, pronumque genus regionibus illis in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque. 460 impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque inpendere regnum aut rapere et saevo raptam defendere bello; et nihil est, quod non effreno captus amore ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas iamque moras male fert cupidoque revertitur ore ad mandata Procnes et agit sua vota sub ilia. facundum faciebat amor, quotiensque rogabat ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat. addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas pro superi, quantum mortalia pectora caecae noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus creditur esse pius laudemque a crimine sumit. quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, 476 perque suam contraque suam petit ipsa salutem. spectat eam Tereus praecontrectatque videndo osculaque et collo circumdata bracchia cernens omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris 480 accipit, et quotiens amplectitur illa parentem, esse parens vellet: neque enim minus inpius esset. 320 455 465 470
Page:Metamorphoses.djvu/340
This page needs to be proofread.